1 Timothy 6

Sciendum est quosdam praedicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebraeis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est. . Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quaestiones et pugnas verborum. Quaestio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit. . Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas. In Graeco habetur, . Si ergo avaritia habetur quae proprie est pecuniae amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quae vel habita transeunt, vel quae habere non possunt. etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus saeculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et caeteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus. . In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. Exemplo Christi hortatur. . etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas. Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Psal. 33., etc. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quae est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, aeterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur. . Ad hoc praemittuntur divitiae non periturae. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Ut est, quae vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et haeretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quae sunt contra religionem, aliae non sunt vitandae etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli praecipiuntur) velut imperitiam deridere.
Copyright information for VulgGlossa